PURPURA

PURPURA
PURPURA
proprie concha, cuius liquore olim vestes tingebantur. Cn. Mattius in Mimiambis, apud A. Gellium, l. 20. c. 9.
Iam tonsiles tapetes ebrii fucô,
Quos concha purpura imbuens venenavit.
Dico, olim; quia Veterum Purpura nobis periit ut infra videbimus. Eius inventionem Herculis cani tribuerunt Phoenices. Unde Nonius, Dionys. l. 40. de illo,
Χιονέας πορφύρε παρηΐδας αἵματι κόχλου.
Niveas purpuravit malas sangume cochleae.
Cuius rei causam sic aperit Bochartus. Verbum chelab, Syris primo spargere, inspergere, deinde etiam tingere, sonat, unde nomen chilab tinctorem seu infectorem. Canis autem nomen cheleb, iisdem pene literis scribi, neminem latet. Igitur Tyrios lusisse apparet in voce ambigua Gap desc: Hebrew, quae et infectorem et canem significat, et Herculis cani tribuisse nobilem artem, quam lanarum infector, herculis aevô, Tyri reperit; herculis scil. illius antiquissimi, qui Mose fuit vetustior. Proinde in Mosis scripitis de purpura multa mentio. Et gravi errore Eutychius Alexandrinus Patriarcha haec refert ad Hierami illius tempora, qui Salomoni fuit aequalis etc. De ea autem sic Plin. l. 9. c. 36. Purpuae florem illum tingendis expetitum vestibus in mediis habent faucibus. Liquoris hic minimi est in candida vena, unde pretiosus ille bibitur nigrantis rosae colore sublucens. Reliquum corpus sterile. Vivas capere contendunt, quia cum vita sucum eum evomunt. Et maioribus quidem purpuris, detractâ conchâ, auferunt; minores trapetis frangunt, ita demum rorem eum excipientes Tyrii. Ibidem duo esse genera turbinatorum, florem illum tingendis vestibus expetitum continentium, reperies, Purpuram et Buccinum, ambo Conchyliorum nomine laxe acceptô comprehensa. Quandoque enim vocabulum Conchylii strictius sumitur, ut cum Dioscorides iungit Conchylium, Pururam, Buccinum: Imo et Buccinum Conchylii nomine solum quandoque venit. Sic ut illô modô eaedem sint vestes conchyliatae et quas Maro appellat Aen. l. 4. v. 262. Tyriô murice infectas; hôc opponantur vestis conchyliata et purpurea. Nempe apud Romanos sic usus erat, ut conchyliatus color esset dilucidior ac pallidior: purpureus vegetior florentiorque. Qualis Tyrius, ut idem Plinius ait, concreti sanguinis nigricans aspectus idemque suspectu refulgens: Usum Purpurae in seqq. sic exponit, Praecipuus hic Asiae, in Meninge Africae, et Getulo littore Oceani, in Laconica Europae. Huic facces securesque Romanae viam faciunt: idemque pro Maiestate pueritiae est. Distinguit ab Equite Curiam: Diis advocatur placandis, omnemque vestem illuminat, in triumphali miscetar auro. Et usum quidem eius Romae semper fuisse, observat idem, in trabea sub Romulo, in praetexta et clavo sub Tullo Hostilto. Non idem tamen Purpurae genus, ut idem Cornelii Nepotis docet, his verbis. Me Iuvene violacea Purpura vigebat, cuius libra denariis centum venibat: nec multo post rubra Tarentina, huic successit dibapha Tiria, quae in libras denariis mille non poterat emi. Hac P. Lentulus Spinther Ae dilis Curulis primus in praetexta usus improbatur, quâ Pururâ quis iam, inquit Nepos, non tricliniaria faciat? spinther, subicit Plinius, Aedilis fuit cicerone Consule, dibapha tunc dicebatur, quae bis tincta fuisset veluti in magnifico impendio, qualiter nunc omnes pene commoditores Purpurae tinguntur. Primis ergo temporibus, Praetextarum, nam illae a Regibus invectae sunt et clavorum in tunica, Purpura violacea fuit; mox rubra Tarentina, a loco, ubi tingebatur, sic dicta: tandem omnium pretiosissima Tyria successit, quae a duplici tinctu dibapha appellata; Eaque initiô ob luxum notata, ut in Spinthere et M. Caelio, de quo Ciceronis exstant verba pro eod. Si quem etiam minimorum horum offendit, si Purpurae genus, si amicorum catervae: ubi Purpurae genus, h. e. Tyriae seu dibaphae, quae tum improbabatur. Vegeti illam coloris florentisque maxime, ac
luminosi, contra vulgarem violaceam obtusioris ac pene fusci fuisse, docet Plut. in Catone. Post Ciceronis vero Consulatum, crescente luxu, omnes fere purpurae commodiores Tyriae erant et Laconicae, h. e. dibaphae ac bis tinctae, ita tamen ut Laconicae Tyriis essent deteriores. Ovid. de Rem. Ans. v. 707.
Confer Amyclaeis medicatum vellus ahenis,
Murice cum Tyrio, turpius illud erit, etc.
Quare Tyriam Horatius. l. 2. Od. 16. v. 35. muricem bis Afrum appellat, i. e. ut Porphyrio interpretatur, dibapham pretiosissimam. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. l. 2. c. 7. ubi de Purpura, cocca, blatta, exacte disserit. Hinc Purpurea Toga, i. e. Triumphalis, primum: quae postea acu picta, i. e. elaborata Phrygiôque opere figuris distincta est; unde aurum et immixtum,
quemadmodum et Plinius docet, verbis, loc. cit. in Triumphalt auro miscetur, et Dio proin ἀλουργίδα χρυσόπαςτον appellat, l. 63. Huius ius, ad privatos quandoque homines translatum esse, exemplô Pauli Aemylii, docet Livius: Pompeii M. Dio, eundemque honorem Catoni, ob regiam Cypri gazam sancte Romam transvectam, oblatum, sed repudiatum ab illo, tradit Plutarchus. Similiter Purpura Praetextam illuminabat, unde pro illa non raro sumitur: Senatorum porro tunicam, nil enim plerisque clavi aliud, quam Purpurae fuêre segmenta, sive frusta purpurea, quae in pectore tunicae assuebantur. Matronas etiam in Tyria aureis institis segmentata incessisse, notârunt Eruditi: Sed libertinae et quaecumque apud Aediles licentiam stupri vulgaverant, quia illis Purpurâ interdictum, aliae alios vest ibus colores asciscebant. Nec omittendum, Paedagogianos pueros tunicâ auro distinctâ, indutos calce in pubem, purpureis pedum tegminibus operiri fuisse solitos, id quod docet Cuiacius ad tit. de Castrens. et Minist. Cod. l. 12. Inferiori vero aevô. Vestis purpurea, i. e. Toga et Paludamentum, Imperatorum fuit, initiô a Galieno factô, ut de eo narrat Trebellius, c. 16. A quo tempore Purpura pro Principatus symbolo a Scriptoribus passim capitur. Hinc sumere Purpuram, pro sumere Imperium: et in tumultuariis Imperatorum creationibus, direptam a vexillis Purpuram aut de simulacris Deorum a militibus, cum aliunde non suppeteret, ut eâ Imperatorem induerent, Hist. Augustae Interpretes annotârunt. Vide infra. Unde etiam est, quod inter omina Imperii semper aliquid purpureum occurrit, ut in eadem Historia passim observare est. Denique inde Imperatoria Purpura summa dicta est: Item Purpura Principalis, sacer murex, Purpura veri luminis et vestis alethina, h. e. vera verique coloris. Casaubon. Similiter, singulare id fuisse Imperatoribus Constantinopolitanis, ut rubris et purpureis calceis uterentur, ostendit Paul. Diaconus, inquiens; ut agnosceretur Imperator ex rubris calceis. Hinc Georg. Phranzez Proto vestiarius in Chron. l. 1. c. 17. Manuelem Imperatorem creatum coccô tinctis calceamentis concessis, Successoremque ab omnibus agnitum fuisse refert: et Corippus, l. 2. de Iustino Iun. sic scribit,
Purpureô surae rutilant fulgente cothurnô,
Cruraque puniceis induxit regia vinclis,
Parthica Campano dederant quae tergora fuco.
Augustis solis hôc cultu competit uti.
Imo ipse Caesar apud Dionem, Calceamentis utebantur altioribus et coloris rubri, more Regum Albanorum: cum mulleorum usus Patriciis in Republ. Romana olim promiccuus esset, qua de re vide supra suô locô. Ab Imperatorib. dein ad Pontifices Romanos usum transiisse, constat ex Ceremoniali Pontificum, l. 2. c. de Indum. Induitur Papali habitu, togâ scil. lineâ albâ, sandaliis rubeis, aureâ cruce signatis, Balduinus de Cale. A Pontifice postea Purpurae usus Cardinalibus indultus, quo de vide in voce Cardinalis. Veteres contra Christiani purpuras; quod earum usus idololatriae proprie videretur dicatus, damnabant. Unde purpuras despiciunt Caecilius de iis apud Octavium Minucii Fel. atque ex eo concludit Tertullianus, non licere fideli dignitatis ac potestatis alicuius administrationem, gerere de Idolol. c. 18. quam ob causam Lucifugos eos inter alia appellatos supra diximus. Vide quae Desid. Herald. ad locum Minucii, et de Sacerdotum purpura, quam ibi intellectam nonnulli volunt, ad Tertulliani Apologeticum, c. 15. pluribus agit: adde Geverh. Elmenhorstium ad eund. Minucium, ubi Gratianum Imperatorem titulum Pontificis M. cum stola Sacerdotali, a Pontificibus sibi pertinaciter delatâ, aversatum esse ac respuisse, ratum, fas non esse Christianum Imperatorem habitu Ethnicô uti, docet ex Zosimo l. 4. Sed etiam Rhetores in Purpura olim in cessisse, Basilius minor Orationum Greg. Nazianzeni Interpres docet, cum contra Philosophorum pallia nigra essent. Tragicis inprimis hic color consentaneus Theatris, in quibus Principum, conspicuô splendentis Purpurae decore illustrium, casus acfunera repraesentabantur, unde Purpureus Cothurnus non raro memoratur, quô Dianam quoque suras alte vinxisse Poeta ait. Laconibus similiter grata hôc colore tincta vestis in proeliis fuit, tum quia color ipse quid augusti habet, tum ut fluor sanuinis a vulneribus occuleretur, tum ut eius aspectus acrior ac terribilior magis hostem percelleret. Idem de Carthagin ensibus, Silius, l. 3. de Iberis Polybius, l. 3. prodidêre. Vide Anselm. quoque Solerium de Pileo, et praeterea Salmas. ad Tertullian. et Exercit. Plin. ad Solinum, prae his autem Sam. Bochart. Hieroz. Parte posterior. l. 5. c. 9. 10. et 11. Praeter Purpuram vero genuinam, cuius duae species iam supra indigitatae, rubra, Hebr. argavan, et coerulea thechelet, de quibus vide quoque in his vocibus: Purpurae factitiae plures species fuêre; puta ex vacciniis, alga Creticâ, amorge herba, purpurea herba in Abasenis, Ibera ferrugine, flore purpureo ad fontes Hyparchi flumin. et Indica sandice, quae fuit divini fulgoris. De quibus alibi, hîc saltem de alga Cretica addo locum Theophrasti, Histor. l. 4. c. 7. qui Latine sic habet: Etiam in Creta iuxtaterram, super saxa nascitur alga plurima et pulcherrima, quânon solum vittas, sed et lanas vestesque inficiunt/ Et quandiu recens est tinctura, color purpurâ longe praestat. Et Plin. l. 12. c. 25. Circa Cretam insulam nota (phyco) in petris purpuras quoque inficiunt etc. Cuiusmodi algâ pasci purpuras, atque inde florem seu colorem suum trahere, nonnulli asserunt, auctore Philosophô, Historiae Animal. l. 6. c. 13. Vide quoque supra non unô locô, inprimis voce Cochinilla, Fucus, item Phucarium. Cum itaque tot species factitiae pupurae sint, hinc Purpura, quae fit ex conchae sanguine, marina dicitur abiis, qui pressius loquuntur διακριτικῶς, ut ab aliis distingnant: unde Pollus de Rege Persarum, l. 7. c. 13. Ο῾ μὲν βασίλειος κάνδυς ἁλιπόρφυρος, ὁ δὲ τȏυ ἄλλων πορφυροῦς. Regis quidem tunicae ex marina purpura fuit, reliquorum vero ex vulgari purpura. Et
Demetrius Ephesius, Ionum luxu, Καὶ σαράπεις μήλινοι καὶ περφυροῖ καὶ λευκοὶ, οἱ δὲ ἁλουργεῖς. Et Sarapes ipsis fuerunt lutei, purpurei et albi, quidam etiam ex marina purpura. Hodieque tam purpureus, quam conchyliatus color, non a Purpurae liquore, sed ab herbis est, Gerh. Io. Voss. de Idolol. l. 4. c. 47. Ita enim hodie vera purpura desiit esse, ut nemo iam sit mortalium, qui illius parandae modum noverit, Bochart. ubi supra. Vide quoque Casp. Barthium, Animadversion. ad Papinium Statium, Theb. l. 4. v. 295. ubi postquam de ardore purpurae, secundum quem pretium eius aestimbatur, hominumque hinc in Solem prodeuntium more, varia dixisset, addit: Nihil vero pene in totius antiqui. ratis defectibus mihi mirandum magus obvenit, quam hoc genus tincturae ——— adeo penitus interiise, ut nec ratio eius reparandi ulla supersit. Docet dein, purpuram, sicut apud Graecos, Romanos, Parhtos, Persas, Magistrat us et Honoris; sic Ingenuitatis, signum fuisse, apud Barbaros, hoc est, plane a moribus culti Orbis abhorrentes, ex Tertulliano, de Idolol. c. 18. Refer hucetiam, quae retro diximus de Cochlea it. Concha Purpuraria, ex Cl. Bocharto. In Collegii Iesuitici Musaeo Kircheriano Romae, Purpuras, alias turbinatas et in mucronem gracilescentes; alias tuberculis et multâ colorum aspergine varias: quasdam ex candido tubescentes, superficie levi et tersâ, Pario marmori non absimiles; nonnullas asperas, rugosas et in varios gradus discretas; multas in spiras detortas, aliquas in helices, convolutas tandemque in cuspides abscedentes ostendi, docet Georg. de Sepibus in Descr. eius, p. 28. PURPURAE VARIAE SPECIES, APUD AUCTORES. α. Purpurae Alba, apud Vinc. Belvacensem, l. 33. c. 30. β. Purpura Alexandrina, apud Ael. Lamprid. in alex. Sec. v. 40. Purpurae clarissimae non ad usum suum, sed ad matronarum, si quae aut possent, aut vellent, certe ad vendendum, gravissimus exactor fuit: ita ut Alexandrina purpura hodieque dicatur, quae vulgo Probiana dictitur, idcirco quod Aurelius Probus baphtis praepositus id genus muricis reperisset: est purpura clarissima, quae omnis tum generali appellatione Alexandrina dicebatur, quod clarae purpurae gravissimus et fastidio sus exactor exstitisset Alexander. Unde et illud etiam purpurae genus longe clarissimum, quod ab inventore vulgo Probianum appellatum est, Alexandrinum quoque est vocitatum, Salmas. Not. ad Lamprid. loc. cit γ. Purpura Caerulea. Vide supra in voce Caerulea, et infra in voce Thecheleth. δ. Purpurafactitia, vide supra, ε Purpura Girbitana, apud Trebellium Poll. in Claudio, c. 14. Albam subsericam unam, cum purpura Girbitana, dicta est a Girba Insul. quae Meninx Veteribus, hodie Gerbi, in qua nobilissimum olim Baphium, cuius meminit Notit. Imperii. ζ. Purpura
Marina, διακριτικῶς dictur vera Purpura. ut a sactitia distinguatus, vide supra. η. Purpura Rubra, Hebr. Argavan, proprie Purpura dicitur, non vero Caerulea, quae iisdem Thecheleth. Non enim a caeruleo, sed a rubro colore, purpura commendatur, ut omnibus notum. Hinc purpurae colorem Poetae sanguini tribuunt: Item Soli, Aurorae, vino, uvis, moris, narcisso, rosae, papaveri, violae, puellarum labris et genis, maxime in pudore, amethysto etc. Sic purpureus, coccineus et puniceus color promiscue sumuntur, tam a Sacris, quam a profanis Scriptoribus, uti pluribus probat Bochartus, d. l. θ. Purpura Sarrana, eadem cum Tyria, Sar enim olim Tyrus. Unde Poenos Sarrâ oriundos, Ennius dixit. Vide infra. 1. Purpura Tyria, praestantissima. Virg. Georg. l. 3. v. 306.
——— quamvis Milesia magno
Vellera Mutentur Tyrios incocta rubores.
Statius, l. 1. Sylv. 2. in Epithal. Stellae et Violant, v. 125.
Vellera Sidoniô iam pauca rubescere tabo.
Et, l. 3. Sylv. 2. in Propemp. Metii Celeris, v. 139.
Qua pretiosa Tyros rubeat, quâ purpura succo
Sidoniis iterata vadis etc.
Unde Syriae ista para, in qua optima purpura tingebatur. Φοινίκη, Phoenice, appellata est, a verbo φοινίσσω, quod proprie cruento et sanguine inficio; inde rubrô colore inficio, denotat. Ei opponitur Purpura ψυχροβαφὴς, quae frigidâ tantum aquâ intingebatur, non iure decocti; adeoque fucum non retinebat. Potro Tyria purpura suspectu ruborem nitoremque praeferebat cocci: coccô vero tincta rursus Tryiô tingebant, ut fieret hysginum etc. Qua de re vide pluribus agentem Salmas. ad Solm. passim, inprimis vero p. 273.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • purpura — [ pyrpyra ] n. m. • 1837; mot lat. « pourpre » ♦ Méd. Ensemble de taches cutanées, de couleur rouge foncé, dues à des hémorragies circonscrites au niveau de la peau (pétéchies). Par ext. Maladie caractérisée essentiellement par de petites… …   Encyclopédie Universelle

  • Púrpura — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Púrpura (desambiguación). Púrpura Coordenadas de color HTML #640099 RGB (r,g,b)B (102, 0, 153) …   Wikipedia Español

  • Purpura — Unter Purpura versteht man kleinfleckige Kapillarblutungen in der Haut, Unterhaut (Subkutis) oder den Schleimhäuten. Die einzelnen Blutungen können punktförmig (Petechien), seltener auch streifenförmig (Vibex), kleinflächig (Ekchymose) oder… …   Deutsch Wikipedia

  • púrpura — f. dermat. Hemorragia de eritrocitos en la piel o en mucosas que provoca la aparición de pequeñas manchas rojas. La púrpura suele estar causada por algún tipo de crisis sanguínea (trombopenia) o traumatismos. Medical Dictionary. 2011 …   Diccionario médico

  • púrpura — s. f. 1. Cor vermelha a tirar para o roxo. 2. Estofo tinto com a cor da púrpura. 3. As vestimentas régias (que antigamente eram cor de púrpura). 4.  [Por extensão] A dignidade real, o trono. 5. A dignidade de cardeal (por este usar vestes cor de… …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • púrpura — adjetivo,sustantivo masculino 1. [Color rojo] que es muy intenso y tira a violeta: traje púrpura. No me gusta el púrpura. Los cardenales visten de púrpura. sustantivo femenino 1. Molusco marino que segrega un líquido amarillo que se vuelve rojizo …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • purpura — purpurà sf. (2); R283 žr. purpuras 2: Ir apsiautė jį purpura NTMr17,90. Apvilko jį skraiste purpùros DP168. Balti šilkai ir purpura yra jos rūbas VlnE160 …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • púrpura — (Del lat. purpŭra). 1. f. Molusco gasterópodo marino, cuya concha, que es retorcida y áspera, tiene la boca o abertura ancha o con una escotadura en la base. Segrega en cortísima cantidad una tinta amarillenta, la cual al contacto del aire toma… …   Diccionario de la lengua española

  • Purpura — Pur pu*ra, n. [L., purple, purple fish: cf. F. purpura. See {Purple}.] 1. (Med.) A disease characterized by livid spots on the skin from extravasated blood, with loss of muscular strength, pain in the limbs, and mental dejection; the purples.… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • purpura — 1753, from Mod.L., from L. purpura (see PURPLE (Cf. purple)). Disease characterized by purple patches on the skin …   Etymology dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”